Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 141


Sollicitudinis magistri P., latoris presentium, circa commissa sibi negotia testes sumus, eiusdem
instantie non expertes. Fiducialiter igitur ipsum vestre prudentie commendamus, quem obsequiorum
merita prosequuntur, sperantes, quod apud vos meritis eius aliquid intuitu recommendantis
accrescet. Ad hec, cum vobis libenter placeamus in Domino, nos ad ea, que honorem vestrum respiciunt
et que salva conscientia possumus advocare, requiri poteritis confidenter. Regratiamur de hiis,
que misistis, petentes plura non mitti, eo quod in amicis non consuevimus manum respicere, corde
contenti. Ceterum quedam, que nolumus credere litteris, ad vos eiusdem P. fidelis relatio perferet
quasi baiula cordis nostri.

V 17

Latorem presentium, quem circa negotia vestra fidelem et industrium vidimus, paternitatis vestre
dulcedini commendamus, affectione sincera rogantes, quatenus sic recommendatum habeatis eundem,
quod hic fiat devotior de devoto et alii per exemplum ad devotionis obsequium alliciantur in
ipso. Ad hec de pannis missis per .. mittentis gratiam plenis prosequimur actionibus gratiarum,
petentes pro dono dona non mitti, quoniam in amicis manus non querimus, cordis liberalitate
contenti.

V 18

Domino Petro de Ebulo.
Teste Deo quod pro caro nostro Marino id, quod potuimus, fecimus, sed hac vice obtinere nequivimus
nec sine causa. Et quidem sic diligimus eum et fratrem eius, quod etiam sine precibus vestris
libenter ad honorem intendimus ipsius. De Iohanne vero non expedit, quod sit nobiscum in curia,
nisi tunc demum, cum tante litterature tantique nominis fuerit, quod eius presentia nobis et sibi
possit esse honori. Sic ergo scientia ac moribus innitatur, ut non semper aliena ipsum oporteat
mendicare, sed in Domino virtus ei propria suffragetur.

V 19

Torna all'inizio