Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VII

Pag. 82


filiam suam Joseph. filio Jacob. in uxorem. quam in una turri clauserat:
sed. ut ipsa vidit Joseph. statim. amore capta. ipsum penitus voluit habere
in maritum. cum fuerit unus de pulchrioribus juvenibus mundi. in tantum.
quum equitabat per Egyptum. domine ascendebant muros ct domos ad
videndum eum. et ideo dicitur Genesis XLIXº capº.: Filius crescens Joseph.
filie exasperaverunt super murum.
etc. Quidam autem dicunt. quod Damiatha
sit Helyopoleos. quod non credo. cum firmius teneatur et verum sit. quod
Damiatha sit Memphis. et ibi forte habitabat sacerdos Helyopoleos cum
Pharaone. rege Egipti.
Prope civitatem Kayri ad unum magnum miliare super ripam Nilli sive
Calizmi. est civitas Babilonie. magna et admirabilis qua quasi contigua
est Cayro. et idem populus est sub potestate Soldani. sicut et Kayrum.
cum in Kayro habitet soldanus cum milicia sua et capitaneis sui. qui dicuntur admirati. Nescio. quod dici non possit de hiis civitatibus. que scitum
habent pulchrum super Gyon sive Nillum. unum de quatuor fluminibus
paradisi. bonum aerem. quia ille aer est totaliter deputatus ab omnibus peregrinis impressionibus: magnas divitias habent. que de India veniunt naves
usque prope Kayrum ad quatuor dietas portantes species in infinita quantitate.
et lapides preciosos per Mare Rubrum. et de Mari Rubro cameli. qui
sunt infiniti. portant postea mercimonias usque Babiloniam et Kayrum.
similiter et Alexandriam. que magna civitas est. scita super Mare Magnum.
habens ab oriente Palestinam et Asyriam et ab occidente Barbariam. Moroch
et Tunix. regna non modica. a septentrione Mare Magnum. unde ab omnibus
mundi regionibus illuc naves proveniunt. portantes omnia humani
corporis delectabilia. et a meridie habens Kayrum. distans per ducenta
miliaria. et de Kayro descendit quedam pars Nilli usque in Alexandriam.
per quem fluvium omnia de Alexandria ad Kayrum. in navibus portantur:
et sic illa Kayri civitas repleta est omnibus bonis ac civitas Babilonie.
Similiter sciendum est quod tota Asyria. in qua sunt multe civitates divites.
ut sunt civitas Aleph. qui est in confinibus Armenie. et civitas Aman
in eisdem confinibus. et eciam iste due civitates habent Tartaros affines

Torna all'inizio