Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 79


JOHANNIS DE CAPUA
DIRECTORIUM HUMANAE VITAE,
ALIAS
PARABOLAE ANTIQUORUM SAPIENTUM.


PROLOGUS.


I


Verbum Johannis de Capua, post tenebrarum olim palpationem
ritus iudaïci, diuina sola inspiratione ad firmum et
verum statum orthodoxe fidei reuocati.
Cum plura diuersarum scientiarum genera esse prospexerim
in lingua fundata hebraïca, non parue vtilitatis in eruditionem
christianorum consortii, vt in sacris scripturis et diuinis,
moralibus alque medicinalibus, ipsa ex predicta lingua
in latinam reducere meus animus aspirauit. Inter que nunc
hunc libellum, dictum Kelila , ex illa lingua in hanc nunc
esse vidi non etiam immerito transferendum. Est enim opus
virorum intelligentie, animarum multe informationis, et nihil
earumdem non modice delectationis. Ad honorem
autem diuine Trinitatis sanctissimique eius nominis exaltationem,
salutem et meritum anime, fortitudinem corporis et
roborationem atque dierum productionem Reuerendi patris

Torna all'inizio