Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 844


SED CONTRA est quod dicit Dominus, Luc. 10, 43: «Maria optimam partem elegit».
Per Mariam autem vita contemplativa significatur. Ergo vita contemplativa
nobilior est quam activa.
Praeterea, quanto vita alicuius est caelesti vitae similior, tanto est nobilior. Sed
vita contemplativa est similior caelesti quam activa: quia in caelesti vita, ut
dicit Augustinus, vacabimus et videbimus; videbimus
et amabimus; amabimus et laudabimus: quod ad vitam contemplativam
pertinet. Ergo vita contemplativa est nobilior quam activa.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod etiam vita contemplativa sit maioris meriti quam
activa. Gregorius enim dicit in Moralibus: «Contemplativa
maior est merito quam activa: quia activa in usu praesentis operis laborat;
contemplativa vero in sapore intimo venturam iam requiem degustat».
2. Praeterea, supra dictum est, distinct. 30, quaest. unica, art. 4, quod magis
consistit meritum in dilectione Dei quam proximi. Sed in contemplativa vita
homo magis insistit dilectioni Dei, in activa autem magis proximi. Ergo contemplativa
est maioris meriti quam activa.
3. Praeterea, quanto magis aliquid beneficiatur a Deo, tanto est maioris meriti.
Sed secundum Philosophum in 10 Ethic., Deus maxime beneficiat eos
qui contemplationi student, quasi sibi simillimos. Ergo videtur quod vita contemplativa
plus habeat de merito quam activa.
SED CONTRA, totum meritum hominis consistit in acceptatione divina. Sed
Gregorius dicit super Ezech.: «Nullum sacrificium est Deo magis
acceptum quam regimen animarum». Ergo cum hoc pertineat ad laborem activae,
videtur quod in activa sit maius meritum.
Praeterea, meritum contra praemium dividitur. Sed contemplativa vita plus habet
de ratione praemii quam activa: quia pascitur a Domino contemplativa, sed activa
pascit, ut dicit Gregorius. Ergo activa plus habet de merito.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod contemplativa vita non sit diuturnior quam activa. Vita
enim activa fuit in Christo perfecta. Sed ipse fuit perfectus comprehensor. Ergo
vita activa manebit in patria; et ita non est minus diuturna quam contemplativa.
2. Praeterea, homines erunt in patria aequales Angelis. Sed in Angelis est utraque
vita: quia quidam sunt assistentes, quod ad contemplationem pertinet; quidam
ministrantes, quod pertinet ad actionem. Ergo utraque vita etiam in hominibus
in patria erit; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, in patria manebunt virtutes cardinales, et habebunt aliquos actus:
similiter etiam et dona omnia. Sed virtutes cardinales perficiunt in activa vita, et
similiter quaedam dona. Ergo in patria manebit vita activa; et sic idem quod prius.

Torna all'inizio