Iohannes de Virgilio: Tractatus de coniunctionibus

Pag 210


et que sint eius accidentia. Tertio quot et que sint eius species et earum sufficientiam videamus. Quarto de unaque specie per se et aliqua extra.
Quid sit coniunctio . Circa primum sciendum est quod coniunctio, secundum Priscianum, est pars orationis indeclinabilis coniunctiva aliarum partium quibus
consignificat, vim vel ordinem demonstrans. Secundum vero auctorem modorum significandi, coniunctio est que significat per modum coniungendi seu conectentis aliqua duo
que de se non sunt unibilia per vim vel per ordinem. Cuntra quas difinitiones argui potest. Primo contra illam Prisciani qui dicit quod coniunctio est pars orationis.
Videtur enim quod non, quia medium inter extrema non est aliquod extremorum. Sed coniunctio est medium quoddam uniens partes orationis que de se non sunt unibiles.
Ergo ipsa non erit pars. Preterea vinculum non est idem cum vinculatis, ut dicit Priscianus in tractatu de participio; sed coniunctio habet se per modum vinculi sicut
ipse dicit in tractatu de ordinatione parcium et partes orationis habent se tamquam vinculata. Ergo ipsa non est pars.
In contrarium arguitur: quod significat conceptum mentis sub habitu dictionis est pars orationis; sed coniunctio est huiusmodi. Ergo et cetera. Maior istius rationis
aparet per auctorem modorum qui dicit quod pars est dictio indicans conceptum mentis. Minor declaratur: nam per hoc quod est "si" condicionem, per hoc quod est
"vel" disiunctionem. Et sic de aliis. Ergo et cetera. Posset etiam probari per locum a suficienti divisione quia omne quod est in constructione significativum
aut est oratio aut pars. Coniunctio non est oratio. Ergo est pars cum sit aliis. Ergo relinquitur quod sit aliquid significativum sed non nomen neque verbum et sic de
aliis. Ergo relinquitur quod sit pars per se.
De solutione obiectorum . Tunc ad rationes in oppositum, quando tu dicis quod medium non est aliquod extremorum: concedatur. Coniunctio est quoddam medium
inter partes. Ergo non est pars. Dico quod non est aliqua illarum parcium quas coniungit; non tamen removetur, quin sit pars et sic argumentum tuum pecat ex omisione.
Ad aliud de vinculo similiter est dicendum.
Quomodo... coniung... . Deinde quia dicitur quod coniunctio est coniunctiva aliarum parcium orationis videtur in nuere quod coniunctio non possit coniungere
coniunctiones. Nam per hoc quod dicit "aliarum" ostendit quod coniungat

Torna all'inizio