non introirent. Qui uero Rodulfo traditori et sociis eius sine
terra pro solidis seruierunt ad hoc fatiendum unius mensis spacium
multis precibus impetrauerunt. In ipso castro remanserunt
episcopus Gausfridus, W. de Warenna, Rob. Malet et trecenti
loricati cum eis, cum balistariis et artificibus machinarum
multis. Omnis strepitus bellorum miserante Deo in Anglica terra
quieuit.
Omnipotens Dominus uos benedicat.
36
Lanfrancus peccator et indignus antistes uenerabili fratri et
coepiscopo Walchero salutem.
Letatus sum in his quae dicta sunt michi a uobis. Pacem uos
uestris litteris habere didicimus, quam procul a uobis esse multis
multorum relationibus territi credebamus. Nos uero, expulsis Britonibus
et sedatis omnibus bellis, in tanta tranquillitate uiuimus ut
postquam rex mare transiit tranquillius nos uixisse nequaquam
meminerimus. Res domini nostri regis in summa prosperitate
esse et eum ad presens ad nos transire certissime sciatis. Dani
ut rex nobis mandauit reuera ueniunt. Castrum itaque uestrum et
hominibus et armis et alimentis uigilanti cura muniri facite.
Omnipotens autem Dominus ab omni malo uos defendat. |
|