Quid super meis negotiis tibi scribam in pectore non remansit, quidve
cogitem non habetur, cum decretum meum previa tibi scripta in sui multiplicitate
depromant, et cursorum labia, quibus usque ad interulam me
nudavi, vota mentalia reserarint, nisi tamen vel ea minutim effregeris vel
proprie domus postem respuerint contingere viatores. Reducens igitur in
duorum forte defectu ad tuam memoriam, quid in illis litteris et meis
desideriis habeatur, te rogo, quatenus ad supplectionem votorum meorum
vigilanter intendas et sollerter invigiles, ut apud remotos et proximos
plene laudis titulo extollaris, meumque proberis animum actualiter
demulxisse.
Nicolao fratri suo Stephanus salutem.
Audio quod una de plantis arangiorum in orto nostro preterito vere
plantatis, humore radicitus exausto, iam aruit et inutiliter terram occupat
arefacta. Propter quod volo et mando ut et ipsius loco plantam aliam ramis
suffultam, radicibus et frondibus virentibus redimitam substituas, et
decem plantis aliis eiusdem generis ac duabus aliis limonnarum novelle
plantationis officio decorare studeas, hoc instanti vere, quod plantationibus
arborum ex institutione celestis agricole congruit ortum ipsum.
|
|