Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 72


25. Quomodo Alboin Mediolanium ingressus est et universas Liguriae civitates cepit,
et de Honorato archiepiscopo, et de obitu Pauli patriarchae, et quia ei Probinus
successit.
26. Quomodo Ticinensis civitas tribus annis obsessa est, et quia Langobardi Tusciam
invaserunt , et quia plures de aliis gentibus secum in Italia adduxerunt.
27. Quomodo Alboin Ticinum ingressus est.
28. Quomodo Alboin, postquam tribus regnaverat annis, consilio suae coniugis ab Helmechis
interfectus est.
29. Quia Helmechis regnare voluit, sed non potuit , et quomodo cum Rosemunda ad
Ravennam confugiit, et quomodo inde sunt extincti.
30. Quomodo Longinus post eorum mortem Alpsuindam cum Langobardorum thesauro
imperatori direxit , et de Peredeo, quomodo in Constantinopolim leonem
occidit, et quia duos patricios interemit.
31. De regno Cleph, qui secundus regnavit, et de morte eius.
32. Quomodo duces Langobardorum per decem annos sine rege fuerunt, per quos Italia
subiugata est.
EXPLICIUNT CAPITULA.
INCIPIT LIBER SECUNDUS
1. Igitur cum circumquaque frequentes Langobardorum victoriae personarent,
Narsis chartularius imperialis, qui tunc praeerat Italiae, bellum adversus Totilam Gothorum
regem praeparans, cum iam pridem Langobardos foederatos haberet, legatos ad
Alboin dirigit, quatenus ei pugnaturum cum Gothis auxilium ministraret. Tunc Alboin
electam e suis manum direxit, qui Romanis adversus Getas suffragium ferrent. Qui
per maris Adriatici sinum in Italiam transvecti, sociati Romanis pugnam inierunt cum
Gothis; quibus usque ad internitionem pariter cum Totila suo rege deletis, honorati
multis muneribus victores ad propria remearunt. Omnique tempore quo Langobardi
Pannoniam possederunt, Romanae rei publicae adversus aemulos adiutores fuerunt.
2. His temporibus Narsis etiam Buccellino duci bellum intulit. Quem Theudepertus
rex Francorum, cum in Italia introisset, reversus ad Gallias, cum Amingo

Torna all'inizio