Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 140


de domo, vt candelam accenderent et per lectum respicerent.
Candela accensa, inuenerunt pediculum et interfecerunt
ipsum; pulex autem fugit et euasit.
Nunc autem induxi tibi hanc parabolam, quoniam malignus
homo non euadit a malo, et quando non potest per se
excitare malum, pertractat illud per alios. Si autem non percepisti
aliquod contrarium a Senesba nec dubitas de ipso,
debes vtique misereri populi et exercitus tui, ne aliquorum
corda a tui dilectione diuertat et eos inde ducat ad odium tui.
Et scito, quoniam non intendit pugnare contra [te] nisi personaliter,
nec faciet hec fieri per alium a[c] se. Et credens in
mente leo verbo Dimne dixit ei: Et quid fiet ei? Dixit ei
Dimna: Videtur mihi quod debes eum perdere de hac vita,
quoniam homo in cuius dente accessit putrefactio, non cessat
eius egritudo et dolor ab eo non recedit, donec eradicetur.
Stomachus vero plenus malo cibo non quiescit, donec
foras emittatur vomitu. Sic quoque est inimicus de quo
timendum est; cuius curatio est ipsum perdere de seculo.
Dixit leo: Induxisti me iam societati Senesbe adherere;
nunc autem mitto pro eo et requiram quid latet in suo corde
aduersus me; precipiam ei vt vadat ad aliquem locum quem
voluero.
Dubitauit autem D[imna] de hoc quod intendebat facere
leo. Sciuit enim quoniam si loqueretur cum Senesba et audiret
verbum suum, crederet in ipso et non occultaret ei omnia
que sibi dixerat. Et D[imna] ait leoni: Non videtur mihi
bonum consilium mittere pro Senesba et reducere ad sui
memoriam peccatum suum, quoniam, dum ignorat te scire
negocium, habes potestatem super eo. Sed, si perceperit tibi
hoc secretum esse reuelatum, timeo ne sumens argumenta
contra te festinet ad malum quod intendit, vel forsitam
querat suam saluare personam de manibus tuis. Et si
contingat eum pugnare aduersus te, pugnabit cum audacia,

Torna all'inizio