Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 253


Et ascendens super dorsum ipsius, portabat ipsum testudo per
aquam. Et cum essent in medio aque, recordatus est sui peccati
quod proponebat agere contra symeum, et stabat cogitans
et dicens in corde suo: Hoc quod facere intendo maximum est
peccatum, et ero sibi proditor, cum in manu mea exposuerit
animam suam et habuerit me fidelem super ipsum, et ipse
est meus frater et socius; et maxime propter mulierem! quoniam
non est fides in mulieribus propter earum fragilem
dilectionem et federis inconstantiam. Et dicitur quod aurum
igne examinatur, homines vero in suis negociationibus, bestie
vero in grauibus ponderibus, mulieres vero in nullo
potest homo probare nec vnquam eas cognoscere. Et cogitans
in his omnibus, stabat et [non] natabat.
Cumque videret symeus quod sic staret et non procederet,
estimauit illum forsitan aliquid malum cogitasse aduersus
se, dicens: Quis scit vtrum peruersum sit cor socii mei in
malum super me et intendat me offendere, aut non? Nam
nihil est in mundo tam cito conuertibile sicut cor. Et dicitur
quod quicquid est in corde socii, inimici, fratris, patris,
matris et mulieris suis verbis, operibus et moribus manifestatur,
quia omnia hec testantur que in cordibus latent:
Et ait socio suo: Amice, cur non natas? est ne aliquid quod
meditatus timuisti? At ille: Doleo, inquam, multum de eo
quod non potero te honorare sicut deberem, quoniam introduxerim
te in domum meam, propter infirmitatem vxoris
mei et eius defectum. Et ait symeus ad eam: Scito quod dolor
et tristicia nihil tue auferunt aduersitatis nec tibi prosunt;
desine ergo ab huiusmodi et quere medicinam vxori tue,
quoniam melius tibi erit quam in hac pertristatione persistere.
Et ait ei testudo: Iam pro ea quesiui medicinam et
dicitur mihi non posse curari nisi sumendo cor symei.
Et cogitans symeus in corde suo dixit: Maledictus sit

Torna all'inizio