Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 551


vigere debet sensus et prudentia, ad ipsum spectat
per se et per alios dirigere eos, qui sunt in regno. Ratione
ergo quia rex est excellentior aliis, ei debetur honor,
et reverentia. Ratione vero, quia ipsius est dirigere alios,
debetur ei subiecto et obedientia. Quare dupliciter potest
forefieri ad regem ab iis qui sunt in regno. Primo, si
non ei exhibeant honorem debitum, et reverentiam dignam.
Secundo, si non sint ei subiecti et obedientes, observando
eius leges et mandata. Cum enim haec duo, honor
videlicet, et obedientia subtrahuntur a rege, merito provocatur
ad iam. Ideo dicitur 2. Rhet. quod irascimur iis
qui tenentur, vel conserverunt nos honorare, si non sic se
habeant. Et est ratio, quia sic se habentes videntur nos despicere.
Nam si nos non despicerent, impenderent nobis
honorem dignum. Sic etiam ibidem dicitur, quod et ad
minores irascimur, si non sic se habeant ut debent, vel si
faciant contraria eorum quae debent. quod maxime contingit,
si transgrediuntur mandata superiorum, et non obediunt
regi quasi praecellenti. Viso quomodo habitatores
regni non debent provocare regem ad iram, forefaciendo
in ipsum, non exhibere ei debitum honorem et obedientiam
condignam. Restat videre, quomodo non debent
ipsum provocare, forefaciendo in eos qui sunt eius, et qui
pertinent ad ipsum. Ad regem autem pertinere videntur
quatuor genera personarum videlicet parentes et universaliter
omnes cognati, uxor filii, et subditi. Spectat itaque
ad habitatores regni si nolunt regem ad iram provocare,
non solum non forefacere in ipsum regem, sed etiam
non forefacere in cognatos, uxorem, filios, et universaliter
in omnes subiectos ipsi regi. Et quia omnes qui sunt in
regno ipsi regi sunt subditi, foreficit in regem quotienscunque
alicui existenti in regno efficitur iniuria aliqua.
Hoc est ergo quod diciitur 2. Rhet. cap. de ira, quod irascimur
forefacientibus in parentes, filios, uxores, et subiectos
eo quod est turpe ipsis non auxiliari. Tertio spectat

Torna all'inizio