: De Gallica Petri Damiani profectione et eius ultramontano itinere

1037


singuli cogitare, qua ratione quove modo sancto loco potuisset consuli et huic malae
consuetudinis vitio valeret obviari. Nullus tamen eorum, quos dictante iustitia auctoritas
commendabat et quibus huius causae decisio canonice competebat, tam longi itineris, tam laboriosae
profectionis laborem profitebatur se velle suscipere.
4. Tunc venerabilis Petrus Damianus Ostiensis episcopus, cui pro suae sanctitatis reverentia
et affectata sui corporis debilitate et reverenda suorum temporum maturitate nec papa
nec episcoporum vel cardinalium quilibet non dicam precipere, sed etiam suggerere presumebat,
inter ceteros se protinus obtulit atque in die belli pro domo Israel ex adverso se militaturus
opposuit. Hoc siquidem divina providentia credimus procuratum; nam, sicut postmodum
ipsius rei eventus docuit, nullus preter summae sedis episcopum istius causae
negotium ad competentem potuisset finem perducere, nisi illius sanctitatis prudentia et
eius facunda et incomparabilis interveniret eloquentia. Quem quidem non tantum pro
apostolicae sedis reverentia quantum pro eius sanctitatis reverenda presentia tota Gallia
venerabatur. Vir itaque iste mirandus et imitandus sponte tunc gravis oboedientiae
pondus subiit, qui quondam celebris oboedientiae munus invitus suscepit. Ad episcopalis
namque culminis dignitatem vocatus excusationes pretendit plurimas: se indignum, moribus
inornatum, virtutibus vacuum atque huic officio imparem se esse clamitabat. Ad
Gallicae vero profectionis laborem nulla excusatione premissa non vocatus accessit.
Verae quidem oboedientiae ista sunt documenta salubria, ut et dignitatis oboedientiam
invitus aliquis subeat et vilis oboedientiae pondus libens suscipiat. Istius namque viri
discreta oboedientia duorum caelestis curiae militum facta procul dubio imitatur. Moises
quippe, ut Israelitico preesset populo, est iussus a Domino; Paulus vero, ut Hierosolimam
pergeret, divinitus est ammonitus. Ille, ut dignitatis honorem susciperet, imperatur;
iste, ut adversitatis sarcinam acciperet, ammonetur. Sed ille, cui dignitas imponebatur,
facundae loquacitatis occasione premissa et impeditioris linguae allegatione deposita
tanti regiminis gloriam fugiens expavit. Iste, cui tanti laboris pondus precipiebatur, non
solum non respuit, sed etiam, quid sibi Hierosolimis everiret, per prophetam Agabum
recognoscens, mentis puritate confisus, ita gaudens dicebat: 'Ego autem non solum alligari,
sed etiam mori paratus sum pro nomine Christi. Non enim facio pretiosiorem animam
meam quam me.' Ecce vir iste in episcopatus subterfugiendo culmine novus Moises
nobis declaratur; in votivo vero labore longi itineris alter doctor gentium Paulus ęcclesiae
representatur.
De inceptione itineris.
5. Interea sanctae peregrinationis labor incipitur et via duri itineris festinatur.
Et quia caritas non, quae sua sunt, quaerit, sed quae Iesu Christi, monasteria noviter
ab eo plantata irrigaturo Christo committens et omnes heremos, quas vel fecerat vel suo
patrocinio gubernabat, deserens, monachorum quoque agmina, quae ipse ad ingenuam
Christi servitutem adduxerat, derelinquens ultramontanum iter tribus tantum discipulis
comitantibus festinus arripuit. Et 'quia fortis est ut mors dilectio', non eum Iovianae
Alpes, non Ioviana pericula terruerunt; non etiam terrarum invia, non multa et mortifera
precipitia, non insuper cignei capitis aspectus, non debile et macilentum corpus, non eum
grandevae senectutis pondus ab itinere removerunt.

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio