inter sancti viri discipulos oritur, quia videlicet alii nolunt, alii  
vero ut fieret vehementer insistunt. Cumque ante venerabilem  
virum utręque dissidentium partes diversa utentes allegatione  
contenderent, cępit diabolus ante portellam cellę quasi  
malleo vegetem sine cessatione percutere et per reboantem  
silvam crebris audiebatur tunsionum ictibus intonare. Deinde  
cum iam omnes unanimiter monasterium fieri concordassent,  
ecce malignus spiritus, cunctis audientibus, ululare, plorare et flebiles  
non cessabat voces emittere. Postremo autem cum iam divisi  
ad suum quisque reverteretur hospitium, prosequebatur eos  
antiquus hostis cum tanta tempestate et turbine, ut quasi omnia  
ventorum genera commovens totam silvam radicitus evellere  
putaretur. Quidam vero fratrum increpans eum dixit: «Precipio  
tibi in nomine sanctę Trinitatis, inmunde spiritus, ut desinas  
venire post nos». Et ita fugatus est. Iure quippe auctor discordię,  
composita pace, compulsus est in fletum prorumpere, qui  
prius audiebatur crescente rixa gaudere; et qui tunc circulum  
vacui vasis abstrahere et partes quibus compactum fuerat dissipare  
temptavit, constrictis iam in vinculo pacis et caritatis compage  
discipulis, tristis abscessit.  
LXIIII. Taliter autem tunc in Sitria vivebatur  
ac si ex similitudine non solum nominis sed etiam operis 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |