diffidens pejus tractandus est, quia Patribus [ al. ,  
donum] promissum refutavit. 
16. LANFR.  Judaei . Per Judaeos, infideles intelligit,  
qui maxime punientur si praecepta Dei non observant;  
per Graecos gentes, id est infideles: a parte  
totum. 
17. AMBROS.  Gloria autem, et honor et pax , ut  
honorem geminum habeant, quasi Filii Dei. Gloria  
autem fit pro immutatione; pax vero, eo quod bene  
viventes quieti erunt in futuro, nulla perturbatione  
commoti. 
18. LANFR.  Judaeo . Judaei primum operati sunt  
bonum, postea Graeci. 
19.  Non enim est personarum , etc. Hoc ad superiora 
respicit, ubi ait:  Ira , etc. Et  in omnem animam  
operantis malum . Et paulo post:  Gloria , etc.,  omni  
operanti bonum . 
20. AMBROS.  Quicunque enim sine lege peccaverunt, 
sine lege peribunt , id est, sine judicio. Qui  
enim non credit, jam judicatus est; nec ante tribunal  
Christi stabit, sed resurgens ducetur ad  
gehennam. 
21.  Per legem judicabuntur . Peccatis eorum addetur 
peccatum praevaricationis. 
22. AMBROS.  Sed factores legis justificabuntur .  
Credere in Christum quem lex promisit, hoc est,  
facere legem et opus legis scriptum in cordibus  
vestris, fides est. 
23. AUGUST. ( lib. De spir. et lit. , cap. 26, tom. III)  
 Cum enim gentes quae legem non habent . Gentes quae  
naturaliter quae legis sunt faciunt, profecto ad  
Evangelium pertinent, quibus lex in cordibus scripta  
est. Nec moveat quod naturaliter eos dixit quae  
legis sunt facere, non Spiritu Dei, non gratia; hoc  
enim agit Spiritus gratiae ut imaginem Dei, in qua  
naturaliter facti sumus, instauret in nobis. Vitium  
quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia,  
proinde homines naturaliter quae legis sunt,  
faciunt.
  |  
  |