Papias: Ars Grammatica

Pag 126


on , ut "Latinon". 42 Inueniuntur tamen masculina, que neutra
non habent, per concisionem prolata, ut "uirum" pro "uirorum",
"deum" pro "deorum"; que sincopa frequentius fit in numeris uel
mensuris, ut "senum", "denum" pro "senorum", "denorum", "modium",
"iugerum" pro "modiorum", "iugerorum". 43 In aliis uero
masculinis inuenitur, licet raro, ut "socium", "equum", "eneum",
pro "(sociorum, equorum, ene)orum". 44 Datiuus et ablatiuus similiter
fiunt ab ablatiuo singulari, o in is longam mutata, ut "uiro,
uiris", "platano, platanis". 45 Inueniuntur pauca inequalia, ut
"uas", in singulari tercie, "uasis", in plurali secunde, "hec uasa, horum
uasorum, his uasis". 46 Festorum quoque dierum in ia desinentia
et semper pluralia nomina, in genitiuo secundam et terciam,
in datiuo et ablatiuo terciam sequuntur, ut "Vulcanalia",
"Compitalia", "Vulcanalium" et "Vulcanaliorum", "Vulcanalibus";
necnon "domo", "domorum" et "domuum", "domibus". 47 Quedam
etiam in quibusdam casibus deficiunt usu, ut "tabi, tabo", "maria",
"era", "uina", "mella", "ordea". 48 Oportet igitur scire analogie
rationem, usum tamen magis emulari. 49 "Duo" et "ambo", "duorum"
et "amborum", "duos" et "ambos" (quamuis in neutro, differentie
causa, "duum" dici soleat; "duo" et pro "duos" inuenitur) datiuos
et ablatiuos in bus terminant, "duobus, duabus", "ambobus,

Torna all'inizio