IN nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego frater Sabbatinus sacerdos
et monachus, qui olim a conspectu Saugdan regis Agarerenorum
aufugi, Deo auxiliante, et cenobium Beati Vincencii levite
et martyris ab ipso rege iniquo depredatum et incensum fuit, tempore
Maioni abbatis prephati cenobii, commemoratorium facio pauca
de pluribus, Deo teste et beato Petro apostulo, nec non et agonitheta
Christi Vincencio, in posterorum memoria, ut si tempus aliquando
venerit, ut ipsum cenobium reconcilietur, sine omni ambiguitate
credant, et perquirant primitus ipsas res Beati Vincencii,
quas habet comitatu Hysernie Est autem intus ipsa civitate
ecclesia Sancti Angeli cum viginti quinque casis de servis circumquaque
manentibus, et Iordanus presbiter servus et vicedominus
prephati monasterii, simulque et Sabiianus faber ferrarius eiusdem
monasterii famulus. Hec igitur ecclesia cum aliis pluribus cappellis
sibi subiacentibus, ipsi casales, qui sunt iuxta fluvium Petrosum,
ubi iunguntur ambo flumina, omnes || fuerunt famulorum Sancti
Vincencii. et limatas, que sunt iuxta ipsam civitatem, laborabant
ad opus Sancti Angeli monachi, qui ibi degebant. Similiter
et unum molendinum in ipso flumine, qui dicitur Padulictu habebant,
et ab ipso lacu, qui est prope ipsam civitatem, sicut pertingit
inter ambo flumina, et usque ad Nucetum, sunt tres perequaliter
sortes: prima est episcopii Sancti Petri; secunda monasterii Sancti
Vincencii; tercia puplica. Et alie ecclesie cum suis reditibus
eidem rnonasterio pertinentibus, huc illucque circumiacentibus,
|
|