Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 214

libro VII


debet a tritico separari ne panis inde proveniens amarescat. Revera servus Habrae quasi lolium eo quod infidelis erat debuit a tritico sacrificii removeri'. (4) Exemplare principium quandoque summitur iuxta finem, hoc modo: 'Quam vis sol videatur tendere ad occasum, non tamen extinguitur sed ad lucem revertitur clariorem. Ita filius patriarche, velud ad mortis occasum ductus, non fuit extintus sed luce clariori, quasi sol oriens, est reductus'.
6. (1) DE HIS QUATTUOR QUE SUNT IN MATERIA CONSIDERANDA.
(2) Circa executionem materie diligentius est notandum quod si obscura fuerit et longa est levi brevitate materia moderanda, ut sit in sensu brevitas et levitas in sermone; (3) quod si brevis fuerit et obscura debes eam cum levitate congrua elongare; (4) quod si levis et longa fuerit levitatem falleret verborum venustas et diffusionem coerceat remedium brevitatis; (5) quod si brevis et levis materia fuerit decens ampliatio redimat brevitatem et dignus hornatus subveniat levitati. (6) Et sic debet egregius dictator apud se ipsum considerare que materia sit longa, que brevis, que obscura, que levis ut unamquamque sciat lege debita explicare.
(7) Sed octo sunt modi materiam ampliandi, qui ad cosdam

Torna all'inizio