prede cum viginti pariter elephantis detulit, ut humane crederetur posse sufficere cupiditati.
[11.] Mortuo vero apud Aquilegiam patriarcha Probino, qui ecclesiam uno rexerat anno, idem ecclesie sacerdos Helyas preficitur, qui hec que super scripta sunt ordinavit, domumque sibi a fundamentis edificavit et iam dicta corpora sanctorum miro modo collocavit, asserens in synodo supra statutum: "Karissimi fratres, intervenientibus malis nostris, cottidie hostile perpetimur flagellum. Et iam pridem ab Atila Unorum rege Aquilegia civitas nostra funditus distructa est et postea Gothorum incessu et ceterorum barbarorum cassata, vix aspirans. Sed et nunc Langobardorum infande gentis flagella sustinere non potest; quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestre placet sanctitati, in hunc castrum Gradensem nostram confirmare metropolym".
Quo dicto omnibus placuit episcopis, et facto libello statute sue, id est de memorato Calcedonense synodo et de ac ipsa sede, subter manibus suis conscripserunt, id est primus Helyas patriarcha, deinde Marcianus, episcopus sancte ecclesie Opetergine, Leonianus, episcopus Tyborniensis, Petrus, episcopus Altinatis, Vindemius, episcopus Cessensis, Bergullus, episcopus Patavine ecclesie, Iohannes, episcopus Celeiane, Clarissimus, episcopus Concordiensis, Patricius, episcopus Emonensis, Adrianus, episcopus Polensis, Maxentius, episcopus Iuliensis, Severus, episcopus Tergestine ecclesie, Solatius, episcopus Veronensis, Iohannes, episcopus Parentine ecclesie, Aaron, episcopus Avonciensis, Ingenuus, episcopus secunde Recie, Agnellus, episcopus Tridentine, Vigilius, episcopus Scaravaciensis, Fontegius, episcopus Feltrensis, Martianus, episcopus Petenatis, Laurentius presbyter et Marinus presbyter atque Emerius presbyter provinciales, et ceteri presbyteri tam metropolitani quamque et plebani. Omnes isti suprascripti consentierunt et omnia in eodem loco confirmaverunt.
[12.] Tyberius igitur Constantinus postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophye auguste, Mauricium,
|
|