Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1918


ASARUS fluvius est Thessalie secus Heracleam civitatem, que
in radicibus est montis Oete, effluens.
ASARINAXIS fluvius est Germanie.
ASCANIUS fluvius est Misie.
ASCELPHUS fluvius est Colchis propinquus.
ASDRUBELA fluvius nascitur in montibus Bodua et in mare
Caspium fluit.
ASIACES fluvius est Scytharum inter Calipodas Asiacasque
discurrens.
ASINIUS fluvius est in Sycilia apud Catinam in litore Tauromenitanorum
descendens.
ASIMA fluvius est Britannie.
ASOPUS Boetie fluvius est, ex quo talem veteres recitant fabulam:
quod cum Iuppiter in aquilam transformatus Eginam
filiam suam vitiasset totis aquis pro viribus ulturus iniuriam
ignominiamque si posset exsurgebat in celum, quo ausu iratus
Iuppiter eum fulminavit. Hic tamen in Epidanum influit.
ASOPUS alter a superiori fluvius est Asye preterfluens una
cum Capro flumine Laodicem celeberrimam urbem Lyco impositam
flumini.
ASSIS fluvius est apud Illyricum.
ASSOSINA Sycilie fluvius est.
ASTAGO Venetorum fluvius est.
ASTABORES fluvius est inter Affricam et Ethiopiam apud
Meroem insulam, qui una cum Astabo flumine iunctus Nylum
facit, de quo plene infra, ubi de Nylo, scribetur.
ASTABUS et hic fluvius est Meroem insulam Ethiopum altera
ex parte circunfluens, ut proxime supra dictum est.
ASTURA Hispanie fluvius est a quo Astures Hispani populi
denominati.
ASTERION Achaie fluvius est in Nemea silva placide
effluens.
ASTRON fluvius est Frigie.
ASTIAS fluvius Armenie Maioris.
ASTRAGUS fluvius est Ethiopie cuius ripas incolunt Ethiopes
nomades in occidentem vergentes.
ASUBUBA fluvius est Affrice propinquus Salaat portui.

Torna all'inizio