Siconi, ex civitate Teano habitator, divina inspiracione compulsus,
pro mercede et redempcione anime mee, per hanc cartulam offero
in monasterio Sancti Vincencii, levite et martiris Christi, situs
supra Vulturni fluminis fontes, ubi domnus Ylarius venerabilis
abbas esse videtur, idest ecclesia mea integra, vocabulo Sancte
Marie, constructa intro hac dicta civitate a quondam Arechisi iudice
et Sellicta redi sua, cum integra terra et presa mea, in qua
eadem ecclesia constructa esse videtur, et integra ecclesia mea,
vocabulo Sancti Angeli, constructa in finibus huius Teanensis [.....],
in loco ubi vocatur Cintinaru, cum integra pecia de terra mea, in
qua ipsa ecclesia constructa est, et integris quinque pecie de terris
mee, que videntur esse, quattuor ex ipse in isto loco Cintinaru,
et quinta esse in loco, qui dicitur ad Sanctum Iustinum, pertinentes
michi omnia ista per meis racionibus; que habet finis terra et
presa ipsa: de prima parte, fine muro huius civitatis predicte; de
secunda parte, fine terra Garici; de tercia parte, fine via communale;
de quarta parte, fine terra et presa, que fuit quondam Anissoni.
et ipsa pecia de terra, in qua eadem ecclesia Sancti Angeli
constructa est, finis abet: inde tres partes fine vie; de quarta parte,
fine terra de herede Iohannis Licti. prima vero ex ipse quinque
pecie de terra, que esse videtur in isto loco Cintinaru, que est
arbusto, hec habet finis: de due parti vie; de tercia parte rivo;
de quarta parte riagine. secunda pecia de terra finis abet: de due
parti via; de tercia parte terra de herede Purpuri, et terra de
herede Constantini; de quarta parte terra, que fuit episcopio Sancti
Terenciani. tercia pecia de terra finis habet: de tres parti via;
|
|