Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 110


4 Quicquid homo facit ad nichilum redigitur quia totum, si caritatem
non habuerit, amittetur. 4' Quapropter, ut opera que tu
facis fructum senciant condecentem, ad habenda huius uirtutis
merita non retardes.
5 Quod in terris caritatiue tribuitur, in celis coram Domino presentatur.
5' Non igitur te peniteat de tua substantia quam pauperibus
tribuisti, quia quod uni ex minimis eius fecistis, sibi factum esse
specialiter protestatur.
6 Quidam angelos hospites meruerunt accipere pro elimosinis
quas ex caritate uoluerunt pauperibus errogare. 6' Jnde est quod
in elimosinis studeas et hospitalitatem frequentes, quia hec omnia
tibi fructum centuplum afferent in futurum.

Torna all'inizio