Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 86


[22]
Quod theologici introducunt divinitatem multivocam
Multivocam vero laudant eam, ut cum iterum introducunt eam dicentem
« Ego sum ON » et cetera. Tantum enim apud Grecos dicit “on”,
quantum apud Latinos “sum”. Ipsa enim sancta divinitas, que postmodum
locuta est Manue, prius loquebatur Moysi in Exodo dicens:
«Ego sum qui sum», et iterum in Ysaia: «Ego sum, ego sum, qui
deleo iniquitates tuas».
Sed quid est dicere «Ego sum qui sum», nisi “ego sum mea substantia,
ego mea essentia vel subsistentia, cum cetera non sint id quod
s[u]nt, id est suum esse”? Cum enim hec vocabuli nota, que est “sum”,
eis rebus que sunt inopia fortasse vel usu dicendi tribuitur, extra sue significationis
singularem metam vagatur, quia rebus creatis per translationem
presumpte equivocationis inditur, cum caduce proprietatis alicuius
subiecti consortium per inherendi loycam rationem nanciscitur
fi<e>tque corruptioni ex adiuncto sibi esse obnoxium, faciente translatione,
quod ex propria divinitatis significantia mansitabat semper eternum.
Cum igitur sancta divinitas apud Exodum dicit «Ego sum ON»,
non equivoce sed propter maiestatem singularis adiunctionis, ex qua
illic mutilatur equivocum, univoce dixit, quia se esse et secundum substantiam
forme et secundum formam substantie professus est. Deus enim
mirabili modo per suum esse, quod ipse est, diffinitur, cum ex verbo
suo «Ego sum qui sum» protestatur. Erit igitur “qui sum”, id est iste
terminus divine maiestatis, Dei diffinitio. Et quia omnis diffinitio substantia
est, merito et hec. Cum itaque forma Dei illic diffiniatur, erit
hec diffinitio data secundum substantiam forme. Nam substantialis est
hec diffinitio, et est diffinitio divine forme. Ergo est substantia forme.
Et quia illa forma Dei tota substantialis est, erit hec diffinitio facta non
solum secundum substantiam forme, sed etiam secundum formam substantie.

Torna all'inizio