Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 165


quae, et quomodo reges et principes desiderare debent,
quia sicut debent amare primo et principaliter bonum
divinum et commune, alia autem sunt desideranda ut
ordinantur ad ista: sic desiderare debent primo et principaliter
bonum divinum et commune, alia autem sunt
desideranda ut ordinantur ad ista: de levi patere potest
quae et qualia abominari debent, quia principaliter
sunt abominanda quae expressus contradicunt bono divino
et communi, alia autem abominanda sunt ex
consequenti. Huiusmodi autem abominationem et
desiderium tanto magis decet reges et principes,
quanto magis eos decet habere curam de bono regni
et communi. Quae sunt autem illa quae regnum
conservant in bono statu, et quomodo rex se debeat
habere ad ipsum regnum, in tertio libro diffusius ostendetur.
Quomodo reges et principes se habere debeant
circa spem, et desperationem.
Cap. V.

Cum determinavimus de ordine passionum animae,
diximus quod amor et odium erant passiones primae,
desiderium vero et abominatio erant passiones secundae:
post has autem tertio loco collocandae erant spes, et desperatio.
Restat vero videre quomodo reges et principes
se habere debeant circa spem et desperationem. Sed
si considerentur dicta praehabita, non est difficile scire,
quomodo reges et principes ad hoc se habere debeant.
Dicebatur enim supra, quod eos esse decet humiles et
magnanimos: cum ergo humilitas moderet spem, quia humiles
cognoscentes defectum proprium, non sperant ultra
quam debeant: magnanimitas vero reprimat desperationem,
quia magnanimi propter difficultatem operis non

Torna all'inizio