Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 324


pro quatuor vix uni sufficiebant; nec invenire poteramus
aliquid ad emendum, quia forum erat nimis remotum. Et nisi Dominus
preparasset nobis quemdam rutenum qui vocabatur Cosmas,
qui erat aurifaber imperatoris satis dilectus, qui nos in aliquo sustentavit,
ut credimus, mortui fuissemus, <vel> nisi Dominus in
aliquo alio nos iuvasset.
<39>. Hic autem ostendit nobis tronum imperatoris, quod ipse
fecerat, antequam poneretur in sede, et sigillum eius quod fabricaverat
ipse, et etiam nobis dixit superscriptionem eiusdem sigilli, et
etiam alia multa secreta que nobis erant necessaria ad sciendum. Invenimus
etiam in curia imperatoris predicti qui cum ducibus aliis
venerant: Rutenos plures, Hungaros, et scientes latinum et gallicum,
et clericos rutenos et alios qui fuerant cum eis, aliqui
triginta annis, in bellis et aliis factis et sciebant omnia facta eorum,
quia sciebant linguam et cum eis assidue morabantur, aliqui viginti,
aliqui decem, aliqui plus, aliqui minus, a quibus poteramus perscrutari
omnia. Et ipsi nobis voluntarie et aliquando sine interrogatione,
quia sciebant nostram voluntatem, omnia referebant.
<40>. Post hec misit imperator pro nobis dici per Cingai protonotarium
suum, quod nostra verba et negotia scriberemus et daremus

Torna all'inizio