Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 138


Commendamus tue sollicitudinis studium, eo quod frequenter et nobis scribis et tuis. Sed vellemus
litteras tuas habere plus de cultu sermonis et minus de oblitteratione liture. Verum ne ad mendicata
recurras suffragia, maluimus talia de tue parvitatis paupertate recipere quam aliena de ubertate
maiorum. Ad hec quanta possumus te affectione monemus, ut informationi morum insistas profectui
scientie non desistens, sciturus nos actus tuos sic vicariis oculis amicorum inspicere, quod nos
absentes de facili non latebit, quod poterunt alii notare presentes.

V 6

Sollicitudinis P., latoris presentium, circa vestra negotia testes sumus, ipsius instantie non expertes.
Porro nos novimus, quanta diligentia circa commissa sit usus, quin immo quantum opportune institerit
importunis. Sed cum superioris auctoritas non dependeat ab inferioris arbitrio, assequi non
potuit, quod volebat. Quid autem causam difficultatis obiecerit, idem referre poterit viva voce. Ex
hiis igitur satis vir gratificationis intelligit, quid in actionibus gratiarum eius laboribus debeatur,
quem tamquam virum probate fidei et examinate virtutis vestre gratie commendamus.

V 7

Quanta prudentia ac diligentia .., lator presentium, vir probate fidei et examinate virtutis, circa
negotia sibi ex parte vestra commissa sit usus, quin immo quantum opportune institerit importunis,
satis intelleximus, ipsius instantie non expertes. Porro quod potuit, fecit, et ubi possibilitatis
facultatem non habuit, prompte voluntatis produxit affectum. Ergo pro facto beneficium retributionis
inveniat, et pro facti desiderio grato participio gratie fecundetur.

V 8

Non oportet nos vobis aliquid scribere de causis, quas habetis in curia, cum satis sufficere possit
relatio R., fidelis vestri, ad negotia vestra solliciti, presentium portitoris.

V 9

Torna all'inizio