quisque potest. moestis animos explere querelis
quis prohibet? gemitu manante quid ora reflectis?
pone metum! neque enim te nunc, Alphonse, vetabo
flere, sed ipse etiam tecum sine fine severos
incusare deos et pallida numina cogor,
quę tantum sunt passa nefas, ut stamina duro
pollice florentis rescinderet Atropos aevi.
an dum plaudentem liventia Fata viderent
omni ex parte domum, quam non victoria tantum
una, sed innumerę tollunt ad sydera laurus,
intendere animos nec tale timentia largo
vulnere (proh crimen superum!) vitalia tangunt?
ah nimium faciles! cur pondera tanta novercę
invidiae hac una voluistis morte mereri?
crudeles Morbi, Stygium quę limen Erynnis
pandit et aethereas vobis exire sub auras
ius dedit? ah! tantum potuistis stringere corpus?
quam melius Scythicis Ephymetea rupibus ales
fulmineis digytis et rostro frangeret unco,
ignavo qui corde nocens obnoxia fecit
saecla malis, miserum committens pestibus orbem!
heu! potuit niveos Macies diffusa per artus
sydereum vultum et frontis tenuare vigorem.
non facies, non oris honos, quo victa fatetur
esse Venus, non casta fides aequata maritę
|
50
55
60
65
70
|