victoria, et Christus post cenam tradidit seipsum, quantum ad  
carnem, in potestatem peccatorum, et ante lucem resurrexit triumphans  
mirabiliter de inimicis. Non ergo videatur absurdum quod  
caro dominica per feminam designata est, quia pro simili causa  
misterii, per vaccam rufam in lege designata est. Icirco autem,  
non ipsum Nabuchodonosor, sed principem exercitus sui, Iudith  
sancta percussit, quia in eo tempore, quod significat dies ille in 
quo passus est Christus, et rex ille undecimus percuciendus est,  
qui princeps est patris mendatii, ipse autem pater mendatii destruetur  
in fine. Hester vero regina Ecclesiam significat  
contemplantium, pertinentem ad ascensionem domini et ad evangelium  
Johannis, cuius felicitas magna est. Si quis ergo sane 
intelligit harum ystoriarum virtutem, videbit quod tunc in Ecclesia  
legi et exponi ceperunt, quando secundum ipsas apostoli, evangeliste,  
doctores et contemplatores, propter quatuor insignes virtutes,  
predicare populis missi sunt. Surrexerunt ergo de gentibus,  
qui cantarent responsoria,. quatuor ordines similis supra scriptis, 
hoc est, doctores, qui responderent Paulo et Barnabe, martires  
evangelizantes Christum, qui responderent Stephano et ceteris diaconibus  
primis, episcopi, qui responderent Petro et Andree et  
ceteris apostolis passis pro Christo, heremite et virgines, qui responderent  
Johanni et matri Domini et reliquis contemplatoribus 
primis. Quare autem isti pre ceteris cantaverunt Gloriam, nisi  
sicut Johannes plenius fidem Trinitatis describit, ita et quod viri  
spiritales et contemplativi intellexerunt de fide sancte et individue  
Trinitatis, alii, et si credere tamen intelligere nequiverunt, et icirco  
illi referunt Trinitati gloriam, qui intelligunt, quam equalis sit 
gloria Patris et Filii et Spiritus sancti. Quia enim totidem responsoria  
singula respondentia singulis istorum fides et opera sanctis  
evangelistis data sunt, quorum quidem tria de Patre et Filio  
et Spiritu sancto, secundum quod semper erant et sunt in gloria  
deitatis equales aut pares, omnino resonant aut omni modo silent, 
in quarto autem evangelio quod scribit Johannes, ab ipso principio,  
de gloria Patris et Filii plena et luce clarior descriptio facta
  |  
  |