Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 243


De nono circulo, in quo ponitur c.101r.b
Letheus fluvius.
Rubrica LXXXVI
Nonum circulum tenent purgate anime que, secundum
Platonis dogma et poeticam fictionem, sunt de proximo
ad corpora reversure. Ideo in eo Letheum fluvium,aquam
oblivionis, fingunt, prout dixi in eodem li. c. XLIIII. De
quo dixit Virgilius in li. VI:
" Tum pater Anchises: ‘Anime, quibus altera fato
Corpora debentur, Lethei ad fluminis undam
Securos latices et longa oblivia potant’" .
Require plenius in li. de Anima, c. LV, LVIII et XXIII.
Sed, ut in phylosophicis poeticisque versemur, scias poetas
fingere Letheum esse filium Flegetontis, quia ex furore
qui per Flegetontem datur intelligi, prout dixi in eodem li.
c.LIX, nascatur oblivio, quam intelligimus per Letheum.Et
enim videmus furentes et dignitatis et gravitatis et omnium
oblivisci. Dantes autem poeta modernus,hunc posuit in summo
montis Purgatorii, cuius aquam portare dixit purgatas animas,
ut oblivioni preterita mala darent, quorum memoria

1



5




10




15




20
Torna all'inizio