Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 198


Mense Octobris Gregorius papa de Anagnia redit ad Urbem, ubi noui constituti sunt
senatores, silicet Iohannes de Poli et .... .
Imperator uastata in exterioribus Brexia ab eius obsidione recedit. Conradus filius eius
in Alamanniam redit, et licentia data est in propria reuertendi; ipse tamen in Lombardia
remansit.
Henricus naturalis filius Imperatoris in Sardinia duxit uxorem.
Mense Nouembris Landus Messanensis archiepiscopus, in quem conuentus Casinensis
eligendi quem uellet in abbatem de gremio monasterii, sua uota dederunt, fratrem Stephanum
de Coruaria cum illum ydoneum inuenisset in abbatem Casinensem elegit; quem idem conuentus
pariter acceptauit, et propter hoc ad representandam ipsius electionem domino Imperatori,
duos ex fratribus silicet fratrem Robertum de Foresta et fratrem Iohannem de
Pontecuruo ad eius presentiam direxerunt, ut suum in eum dare dignaretur assensum.
Idem Messanensis archiepiscopus cum Berardo Panormitano archiepiscopo et Thoma
de Aquino Acerrarum comite et cum magistro Roggerio Porcastrella ab Imperatore remissus
ad papam, Romam ueniunt pro pace et forma concordie hinc inde tractata. Guido Soranus
episcopus legatus a papa in Prouinciam mittitur.
Mense Decembris Imperator Imperatricem uxorem suam de Regno in Lombardiam reduci
iubet ad se per Berardum Panormitanum archiepiscopum. Messanensis archiepiscopus et dictus
Acerrarum comes et magister Rogerius Porcastrella de Urbe a papa digressi sunt; quorum
duo, scilicet comes et magister Rogerius in Regnum redeunt; Messanensis uero archiepiscopus
se Anagniam confert. Imperator aput Parmam natale Domini celebrat, ibique representate
sibi electioni a predictis fratribus facte de fratre Stephano ab archiepiscopo Messanensi in
abbatem Casinensem suum dedit assensum. Dictus magister Roggerius cum responso pape
ad Imperatorem redit.
M o CC o XXXIX o . Mense Ianuarii generalis collecta per Regnum ponitur. Frater Raynaldus

Torna all'inizio