INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI.
I. Narrat Canossa qui fuerint et quis eam aedificaverit et a quibus regibus obsessa fuerit,
et qualiter cum grandi victoria evaserit.
II. Refert Canossa amorem Attonis erga se, et quomodo adquisivit idem Atto corpora martirum
Victoris, et Corone, et sanctum Apollonium episcopum et confessorem.
III. Quae, et qualis fuit uxor Attonis et quot filios habuit et quod filius eius Teudaldus
princeps extitit post ipsum et quod idem Tedaldus edificavit monasterium illud
quod est inter Padum et Larionem.
IIII. De tribus filiis Teudaldi et uxore eius.
V. De episcopo aretine urbis qui fuit frater Bonefacii.
VI. Quod nonnulli marchiones Longobardie studuerunt separare Chonradum a Bonefacio,
et quod Bonefacius duxit uxorem comitissiam Richildam, et de magno bello quod
tota Longobardia fecit cum Bonefacio, et Chonrado apud Cuviliolum, qui est prope
reginam urbem.
VII. Quot marchiones sepulti sunt apud Canossam.
VIII. Urbana altercatio inter Canossam et Mantuam de Corpore ducis et marchionis Bonefacii.
VIIII. Cuius stature et cuius qualitatis extitit Bonefacius et quid de ipso Sibilla prophetizavit.
X. Cum quanta gloria et honore duxit dux et marchio Bonefacius illustrem ducatricem
Beatricem.
XI. Quod rex Chonradus Parmam vicit adiutus a Bonefacio, et quod idem rex idemque
Marchio iuramento federati sunt.
XII. Quid egit Bonefacius in Burgundiam eundo et redeundo.
XIII. De aceto quod marchio Bonefacius trasmisit Heinrico regi secundo, et de grandi
dono quod quidam servus eius dedit eidem regi.
XIIII. Quod aliquando in conscilio suo aliquando occasione vigilie noctis Heinricus secundus
rex temptavit capere Bonefacium.
XV. Quod Bonefacius studiosus fuit in divinis rebus.
XVI. Quod a regibus theutonicis venit mos venundandi ecclesias, et quod Bonefacius accepit
inde penitenciam a sancto Guidone abbate.
XVII. Quot annis vixit Beatrix post Bonefacium et quam prudenter omnia rexit.
XVIII. Quod secundus Heinricus tempore Beatricis mortuus est, et quod tercius Heinricus cum
papa Alexandro secundo nimie discordatus est.
|
|