«Praetereat reatu, et maneat actu». Actus non sumitur hic pro operatione: quia
sic originale peccatum in actu non consistit; sed per modum quo actus contra
potentiam dividitur, ut id quod iam praesens est, actu esse dicatur; sicut caecitas
in actu esse dicitur, quando aliquis actu caecus est.
«Quibusdam videtur quod sicut anima a reatu purificatur, ita et caro ab illa
pollutione purgatur». Utraque opinio vera est secundum aliquid intellecta: quia
si accipitur pollutio carnis quantum ad hoc quod personam respicit, sic in baptismo
mundatur ut iam per illam pollutionem anima illius hominis infici non
possit; inquantum vero respicit naturam, sic non purgatur, quia infectio illa in
prolem ex actu naturae propagatur.
«Non tamen, ut aiunt, fit praeiudicium veritati». Verum est, si intelligatur de
veritate fidei, quia contrarium fidei non est: tamen est contra veritatem quam
ratio adinvenire potest, et experientia docet.
«Quia cum infunditur corpori, condelectatur carni». Hoc non potest esse: quia
illa delectatio aut diceret operationem aliquam; et sic esset peccatum actuale,
ut Magister dicit: aut diceret naturalem inclinationem, qua anima corpori
coniungitur, et in hoc non potest esse peccatum: quia quod naturale est malum
esse non potest.
|
|