Quile clauserunt portas. Quare mandavit Alexander ignem immitti;
cui dixerunt: O Alexander, scias quod portas non clausimus
ad repugnandum tibi, set quia veremur Darium cogitare
quod tibi aperiemus easdem, et propterea ipse nos occideret.
Quibus respondit Alexander dicens: aperite mihi illas, quia villam
non intrabo quousque Darium vincam; et meam sciatis legalitatem
quam omnibus obedientibus mihi servo. Et tunc, apertis
ei portis, duxerunt ei victum, annonam et alia, vendentes ei.
Hoc facto secesserunt de villa, et tantum processit Alexander
quod occurrit Dario, cum quo magnum conflictum commisit durantem
a mane usque ad meridiem, et tantus effusus sanguis
est, quod sicut fluvius currere videbatur. Demum gentes Darii
dederunt se fuge et macedones firmi morati sunt. Et videns
Darius quod capitanei sui exercitus perditi erant, et qui remanserant
pro maiori parte vulnerati erant, cepit fugere. Et superans
Alexander tunc illos qui firmi extiterant captivavit, inter quos
fuerunt filius, filia, et uxor Darii. Et fuit fugatus Darius usque
ad quendam magnum fluvium pervenit, et transivit eundem quia
coagulatus erat; et cum familia eum sequeretur, transitu fracta
est glacies et submersi sunt plures ex eis. Et divertens solus
Darius ad quandam domum ydoli sui pervenit, sperans per illud
ab Alexandro tueri. Deinde deliberavit, et consulens inter
se ipsum dixit: nullam scio causam qua magis assecurari possem,
quam me Alexandri equitati summittere, qui nobilis est et
fidelis. Quare suas litteras ei misit quibus rogavit eum ut misereretur
ipsius, filium, filiam et uxorem mittendo, promittens ei
Persarum se sibi daturum thesaurum, et etiam patris sui. Alexander,
lectis litteris suis, nichilominus cepit eum persequi;
Darius vero fugiens ad Indie regem se transtulit. Et attingens
eum Alexander, cum iam alter alterum videre poterat, duo ex
magnatibus Darii irruerunt in eum ut occiderent ipsum, gratiam
Alexandri propterea impetrare sperantes. Quibus Darius dixit:
|
|