Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 91


[colonna a]
se ualde confidere, amice
facit et societati debitum.
tue namque dilectionis affectum
et sinceritatis amorem
me acquisiuisse diligenter
ac retinuisse constanter, non
ignoras, ut credo. ut enim
Tullius: sic tue, inquit, quandoque
fruor recordatione amicicie,
ut beate uixisse uiderim,
quia tecum in familiaritate
uixerim.
Quoniam autem nostrum
Priscianum tibi placuit exposcere,
quia ad presens mittere
nequeo, ne moleste
feras.
Decet ergo te patienter
sufferre, nec habere pro malo
quod esse nequit. sic enim
quandoque de meis tibi seruiam,
quod me teque decebit.
[colonna b]
ualde confidere atque sinceritatis
brachiis infra sinum
mentis fauendo conplecti, verax
in promissis societatis
debitum persoluis. tue namque
dilectionis affectum dignum
et felicitate non modica
plenum me adquisisse diligenter
et sine offensa retinuisse
constanter, si bene
recolo, non ignoras. nam
iuxta Tullium sic tue quandoque
amicicie recordacione
fruor, ut bene me uixisse
propter tuam familiaritatem
credam. ut enim idem testatur,
nichil est dulcius quam
habere aliquem cui tua tam
prospera quam aduersa quasi
tibi referas.
Igitur ut nudis uerbis more
amicorum loquamur, quicquid
sumus uel ualemus ad honorem
et utilitatem tui seruicii
offerre non dilatamus.
Ad subditum lapsum in carnis peccatum.
Cum omnium uia et morum exemplar nos terre salem
et mundi lucem esse asserat, et fidelium mentes ymbre uel
sale doctrine irrigare seu condire, et correctionis uerbere
et operationis exemplo subditos corrigere et illuminare
debemus.
Nunc autem non tue imbecillitatis sed iniquitatis spiritum
turpiter cecidisse in carnis fragilitatem, mentis inquinamenta

Torna all'inizio