Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 648


Et quoniam, ut fertur, nequaquam ipsos apostolicos apud te profectos sunt apices,
nostris eos habentes registris exaratos, infra rescribentes, per arum gerulos, scilicet
Bellerefonsum seu Iohannem clericum, direximus denuo, sicut nobis per fidelissimum
missum suum, videlicet reverentissimum et sanctissimum Petrum Ticinensis ecclesiae
episcopum, precellentissimus ac praefulgidus filius et spiritalis conpater noster,
domnus Carolus, rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, pro tua
insigna dilectione poscendum emisit; et per eius regalem adminiculum, tuis faventes
votis, adimpleri prorsus nituimus.
Illos vero procaces ac aereticos homines, qui tuam subvertere nituntur orthodoxam
fidem et, undique te coartantes, angustias et varias tempestates seminant,
apostolico indutus precepto simulque apostolicis inbutus disciplinis seu saluberrimis
orthodoxae fidei sanctorum patrum repletus institutis, eos, qui tuis noluerint amplectere
recte fidei predicationibus, post unam et secundam admonitionem seu increpacionem,
tamquam ethnicos et publicanos deputans, habeto pro nihilo eorum infrunitas insidias,
propheta testante, qui ait: ‘Si autem adnuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus
ab inpietate sua et a via sua impia, ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem
animam tuam liberasti’. Quatenus oportet tae vas electionis, beati Pauli apostoli,
imitari praeceptis ac vestigiis sequi: ‘subtrahere te ab omni fratre ambulante inordinate’.
Et constans esto, ‘quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum '. Potius
nempe, si doctrina nimirum sanctae catholicae et apostolicae Romanę ecclesiae secutus
fueris, non timebis mala, quia fortissimus auctor ac eius fundator, beatus Petrus
claviger regni caelorum, tecum est usque in finem, domino pollicente: ‘Ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi’. Nulla quippe
hepitudo aut quaelibet ambiguitas ascendat in suavissimam sacramque mentem tuam,
eo quod: ‘Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est
regnum caelorum’, et iterum: Sancti per fidem vicerunt regna, et cetera.
Porro, quod in ipsis referebatur apicibus tuis, qualiter vobis nimis intentio est
de sexta feria et sabbato, quod istos duos dies dicimus ieiunium mancipandos, nequaquam
hereticorum hominum ignavia atque impia perversa amentia inanesque ac
mendaces sequere fabulas; sed magis doctorum nostrorum sanctorum patrum, sicut
nobis intimant, videlicet beati Silvestri atque Innocentii papae pariterque almi Hieronimi
seu Hisidori divinos sermones annectere et, nostra apostolica olitana regula
sabbato ieiunando firmiter atque procul dubio tenens instar, celebrari tua non desinat
sanctitas; si enim a regia non vis discedere via, predictorum sanctorum patrum censuram
non deseras. Et beati Augustini opuscula legi non pretermittas, ubi egregium
predicatorem atque doctorem suum, sanctum Ambrosium, meminit pro ieiunio sabbati
sanctam catholicam et apostolicam nostram Romanam nimis laudasse ecclesiam.
Et quia, gerente spiritu sancto, nullis temtationibus superari tua almitas conicimur,
ea, quae superius polliciti sumus, liquida exarationis pagina instituemus series.

Torna all'inizio