XVII.
QUOMODO EXORDIUM CUM ALIIS
PARTIBUS INSERATUR
Hoc autem genus exordiorum, quod absolutum
vocamus, in qualibet epistole parte inseri potest, excepta
salutatione; a et inde dicitur absolutum, quia
liberum est ab illis septem, et ad plures epistole partes
trahitur quam predicta.
Verumtamen statim post salutationem, vel in fine
post conclusionem, precipuum locum habet, quia semper
extrema debent validiori firmitudine roborari.
Proverbium vero in principio minime locum habet,
quoniam obscuritatem inducit per quam nec attentio,
nec docilitas, nec benivolentia comparatur.
XVIII.
DE HIS QUE SUNT IN EXORDIO REQUIRENDA
Exordium quidem habere debet egregiam sententie
gravitatem, verborum consuetudinem, splendoris et
festivitatis minimum, ne auspicio nascatur, que orationi
fidem et auctoritatem adimit oratori.
|
|