Petrus Damiani: Epistulae

Pag 270


quia Zacharias erat de vice Abia, et quia sacerdotio fungeretur in ordine
vicis suae ante Deum, non multo post ait: Factum est, ut impleti sunt dies
officii eius, abiit in domum suam , moxque subiungit: Post hos autem dies
concaepit Helisabeth uxor eius .
Unde perspicue constat, quoniam illius temporis sacerdotes prorsus a
reddendo coniugali debito servabantur inmunes, donec vicis suae tempus
explerent. Immo iugiter morabantur in templo, donec sortis indictae fungebantur
officio. Unde Moyses ad Aaron dicit: Donec ritus sacrificii
compleatur, die ac nocte manebitis in tabernaculo, observantes custodias
Domini, ne moriamini . Nunc autem cum scriptura praecipiat, ut semper
oremus, ministri altaris non habent delegatas vices, dum sine ulla temporis
intermissione ministerii sui continuam exhibent servitutem. Praeterea
dicit apostolus: Vir uxori debitum reddat, et uxor viro. Nolite , inquit,
fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi .
Dum ergo coniugale commertium saecularibus tollit orare, qua ratione
permittit clericos sacris altaribus ministrare? Quod sane tempus invenient,
quo debeant vacare coniugio, qui numquam ab aecclesiasticae sedulitatis
feriantur obsequio? Ad Corinthios namque dicit apostolus: Qui sine uxore
est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum
uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori . Quisquis
ergo divinis mancipatur obsequiis, necesse est, ut his, quae Dei sunt,
sollicitus semper insistat, nec per carnales affectus animum dividat. Sed
quomodo valet esse sollicitus ac semper intentus auctori, cuius cor conglutinatur
uxori? Nescitis , inquit, quoniam corpora vestra membra Christi
sunt ? Et ut multa praeteream, quae super hoc themate idem dicit apostolus,
ne fastidium generem, illud saltim inferam: An nescitis , ait, quoniam
membra vestra templum est Spiritus sancti qui in vobis est ? De quo
templo alibi dicit: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus .
Si ergo non solum anima, sed et ipsum corpus nostrum, quod videtur
et palpatur extrinsecus, templum est proculdubio Spiritus sancti, quomodo
is, cui prohibetur carnale commertium, non violat templum Dei,
dum semetipsum petulanti luxuriae prostibulum construit, Spiritum sanctum,

Torna all'inizio