Exemplis caritura quidem, tenuemque nepotum
Vix habitura fidem, superant si forte nepotes;
Nec finem modo fata parant imponere rebus.
The.Nosse mali causas ingens solet esse levamen.
Dissere, si nosti, que tante pestis origo.
Ph. Multa dei celant hominem; non omnia servus
Clausa videt domini, cum sit mortalis uterque.
Que tamen in silvis crebrescat fabula, dicam:
Cerne sinus pelagi geminos, quos maxima frangunt
Flumina, et adverso dirimentia gurgite terras:
Hunc hirsuta premit glacies, et bruma perennis
Asperat, horrificoque infestant murmure tigres;
Illum blanda rosis non arescentibus estas
Temperat, et virides fantur per plana volucres.
Hos, alio prius orta, sinus afflaverat, orbe;
Hinc nostris translata lues iam regnat in arvis.
The.Quo mare tam facili transivit et ethera saltu ?
Ph. Illuc, heu! cupidi (stimulat sua quemque libido)
Pervenit pars una gregis, sucosque veneni
Et diras gustavit aquas. Atque inde revertens,
Mox peritrura, cohors late contagia fudit.
Pastorem pastor, pecudem pecus inficit egra;
Spirat enim saniem inclusam pulmonis adusti
Alitus, infaustis aspirant flatibus euri.
Intereunt iumenta, boves, durique bubulci;
Graminaque et segetes vacuis moribundus aristis
Imminet, et culmum componit messor inanem.
Nec morbi modus ullus adest; velocibus alis
Mors volat; externos frustra glomeramus odores.
His etiam sua pestis inest. Quid demoror ? Omnes
Occidimus, nisi fata minas placata remittunt.
|
50
55
60
65
70
75
|