Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 810


infinitum procedetur. Aliud est quod erit idem modus recipiendi formas in materia
prima et in intellectu possibili, quia utrobique recipiuntur ut sunt istae, et
non ut sunt formae simpliciter: et ita, sicut materia prima non est cognoscibilis
per formas quas recipit, ita nec intellectus possibilis, ut videtur.
4. Praeterea, quaecumque distinguuntur ad invicem, oportet quod aliquid
diversum sit in natura utriusque. Sed cum intellectus nihil sit eorum quae sunt
ante intelligere, videtur quod non sit aliquid diversum invenire in eo nisi secundum
diversitatem specierum intellectivarum. Ergo non differunt intellectus
istius et illius per essentiam, sed per species intellectas tantum.
5. Praeterea, in omnibus substantiis per se existentibus et immaterialibus diversitas
secundum numerum redundat in diversitatem speciei: quia si habent esse
suum absolutum subsistens, non possunt distingui essentialiter per aliquid quod
sit extra essentiam earum, super quod deferantur, sicut formae corporales
super materiam delatae. In essentia autem earum non est diversitas formae,
quae diversitatem speciei inducit. Sed non est dicere quod intellectus diversorum
hominum differant secundum speciem, quia et ipsi homines specie differunt
ad diversitatem suarum formarum. Ergo cum anima rationalis sit substantia in
se subsistens (alias post corpus non maneret), et etiam sit immaterialis, videtur
quod nec etiam numero in diversis hominibus differat.
SED CONTRA est, quod impossibile est plurium individuorum esse unam formam
numero. Sed anima rationalis est forma cuiuslibet hominis: si enim homo haberet
esse a substantia sensitivae, vel nutritivae, non posset in homine inveniri
quantum ad suum esse primum unde animalia excederet; quod est inconveniens.
Ergo impossibile est unam tantum esse animam rationalem omnium.
Praeterea, impossibile est inveniri diversitatem quoad esse secundum in illis
quorum nulla est diversitas quoad esse primum: quia diversitas secundarum
perfectionum et contrarietas non potest esse simul cum unitate perfectionis primae,
quia sic contraria essent in eodem. Sed nos invenimus perfectiones ultimas
quantum ad esse secundum, esse in diversis hominibus diversas et contrarias;
quorum quidam sunt stulti et quidam sapientes, et quidam vitiosi et quidam
virtuosi. Ergo oportet primam perfectionem, scilicet animam, quantum ad esse primum, in diversis variari.
Praeterea, anima est forma corporis et motor. Sed in corporibus caelestibus,
secundum positionem philosophorum, diversis corporibus assignantur diversi
motores. Ergo videtur quod multo fortius in diversis hominibus sint diversae
animae.

Torna all'inizio