Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
SOPHIM mons est Effraim. 
SOPHORA mons est Yndie orientalis, iuxta quem habitaverunt  
filii Iectan filii Heber; ad quem Salamon classem quando  
transmisit non mimus triennio itineri immorantem.  
SOLIS promontorium in Mauritania est. 
SOLYMI Pisidie montes sunt. 
SOLOXIUS mons Terraconensis Hispanie est et ex Oretanis  
iugis Carpentanisque et Asturum a Betica atque Lusitania  
distiguitur. 
SOLURIUS mons est Hispanie, a singularitate dictus, cum solus  
altior omnium videatur, vel quod solis radius in eo appareat  
antequam alibi oriatur.  
SOMORUS mons est Syrie. 
SORACTIS mons est Hirpinorum, secundum alios Faliscorum,  
olim Diti patri sacer, sed secundum alios Apollini, in  
quo spelunca comperta latebram sibi elegit Silvester pontifex  
summus Costantino Cesare Augusto imperante Romanis.  
SPARNES mons est Attice regionis. 
SPERCHIUM promontorium Thracie est, nobile Orphei vatis  
origine. 
STESIARUS mons est Molossorum. 
STYMPHALON mons est Arcadie, in quo Hercules Stymphalidas  
occidit aves. 
STOPEDON promontorium est Cilicie haud longe a flumine  
Calidado in conspectu insule Cypri. 
STRYMON mons est Thracie, ex quo Ebrus et Neston flumina  
emictuntur. 
SUBAR mons est in Galilea, insignis Helie prophete raptu et  
Helysei memoria ob fontem ab eo ibidem benedictum. 
SUEVUS mons est ab ortu solis Germanie initium faciens, et  
cum permaximus sit ad Cimbrorum usque promontorium tenditur.  
Ab hoc autem Suevi nuncupati sunt.  
SUISMOTUM mons est Gallie Cisalpine apud Ligures. 
SUNIUM promontorium est Attice regionis, finiens ad litus  
Ellados quod spectat ad orientem. Apud hoc aiunt ab Apolline  
sagittis occisum Phrontin Onitoridem gubernatorem navis  
Menelai, et a Menelao ibidem sepultum. 
  |  
  |