Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 422


Quod non expedit civitati omnia sic esse communia,
ut Socrates ordinavit: et quod reges,
et principes hoc decet cognoscere.
Cap. IX.

Sermo in principiis debet esse longus, eo quod parvus
error in principio, maximus est in fine. Diu ergo sunt
principia pertractanda, et longis sermonibus sunt excutienda,
ne circa ipsa contingat error. Quare cum in regimine
civitatis primo sit politia ordinanda, diu investigandum
est, qualiter civitatem oportet esse unam, et
quam diversitatem habere debet, et quomodo cives decet
se habere ad invicem, quibus communicare debent,
utrum omnia deberent esse communia, et quid debeant
habere proprium. Haec enim sunt quasi principia et quasi
quaedam praeambula ad sequentia. Volumus autem in
hoc capitulo ostendere, quod non expedit civitati habere
omnia communia ut Socrates ordinavit: nec sequerentur
illa bona quae opinabatur Socrates, si sic ordinaretur civitas:
credebat enim si essent communes possessiones, uxores,
et filii, cessarent litigia, quia crederent cives omnes
pueros esse filios suos, et sic esset in civitate maximus
amor. Possumus ergo triplici via ostendere, quod hoc non
expedit civitati. Primo, quia non cessarent litigia. Secundo,
quia cives non reputarent omnes pueros proprios filios.
Tertio, quia inter eos non esset magnus amor. Prima
via sic patet. nam quantumcunque possessiones essent communes,
usus tamen pertientium ad victum esset proprius:
nam sicut fieri non potest, quod ex omnibus civibus
fiat unum corpus realiter; ita esse non potest, quod ille
idem cibus qui nutrit corpus unius civis, nutriat corpus
alterius. existentibus ergo possessionibus communibus
oporteret cuilibet distribui quae requiruntur ad supplendam

Torna all'inizio