CONSIGNACIO SANCTI SALVATORIS IN ALIFIS. 
IN nomine Domini. Anno tricesimo sexto regnante domino 
Constantino magno imperatore, et decimo anno principatus domni 
Landulfi gloriosi principis, et anno sexto principatus domni Pandulfi 
filii eius, mense iulio, septima indiccione. Memoratorium factum 
a me Leone, abbate monasterii Sancti Vincencii, et Adelferi 
referendario abbocatore meo de hoc, quod in sacratissimo Beneventano 
palacio, in presencia domni Landulfi excellentissimi principis, 
ubi coram eo residebat domnus Iohannes, pontiphex Sancte 
Beneventane Sedis, atque coram eis astante Raimelfrid castaldeo 
et iudice, per iudicium supradicte potestatis vuadiatus sum cum 
Alfano castaldeo, pro parte supradicti palacii, et cum Iohanne diacono, 
et abbate advocatore predicti episcopii, tali tenore, ut ad 
dies duodecim facerem ego eorum talem consignacionem, iuxta 
legem, cum tercia persona, ita ut singuli separatim dicant: “Scio 
“quia monasterium Sancti Salvatoris de Alife liberum fuit factum 
“da episcopo Beneventano, et palacium illum subdidit Sancto 
“Vincencio, ut talem dominacionem haberet ibi, qualem abbas debet 
“habere in monasterio”; et postea ipsi cum quinque scariones 
predicti nostri monasterii firmarent per sacramentum ipsam consignacionem. 
Unde ipsi a parte sua de taliter recipiendum mediatorem 
nobis posuerunt Sadipertum stolfaiz, et nos eorum mediatorem 
posuimus. Hoc breve, ex iussione supradicte potestatis, 
scripsi ego Madelfrit clericus et notarius.
  |  
  |