Salimbene de Adam: Cronica

Pag 921


Panceriis parati ad bellandum non erant. Aliqui vero civitatem
exiverant et morabantur in castris.
Quod domus aliquorum qui de Regio recesserant spoliate fuerunt, et res
asportate.
Tunc spoliate fuerunt domus aliquorum, et res asportate, ut
frumentum et vinum et omnia utensilia; et sequentibus diebus
fuerunt dirute usque ad solum, scilicet domus domini Iacobini et
Bartholomei et Bonacursi de Panceriis et Albertini de Indusiatis
et domini Ugonis de Conrado et domini Rolandini de Canusio et
domini Manfredini de Guercio.
Quod quidam ribaldi voluerunt de domo fratrum Minorum asportare deposita.
Item, illa die qua facta est ista commotio, post nonam venerunt
multi malefactores et ribaldi ad domum fratrum Minorum
currendo, volentes intrare et deposita asportare. Quod cum fratres
viderent, pulsaverunt campanam maiorem, et statim affuit dominus
Guido de Tripolis armatus in dextrario suo, ut vidi oculis
meis, et percussit eos cum clava et omnes fugavit. Et respexit
me et dixit michi: «E, fratres, quare non habetis bonos baculos
ad percutiendum istos ribaldos, ne spolient vos?». Tunc respondi
sibi quod nobis non licebat percutere quemquam, quia Dominus
dicit, Mat. ***: Si quis te percusserit in unam maxillam, prebe
ei et alteram. Quod ad litteram faciendum non esse Dominus
demonstravit, cum percutienti sibi maxillam rationabiliter respondit
dicens, Io. XVIII: Si male locutus sum, testimonium perhibe
de malo. Si autem bene, cur me cedis? Et tamen de ipso predixerat
Ieremias, Tren. 3: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
Verumtamen quidam sanctus pater ad litteram hoc
implevit.

Torna all'inizio