Salimbene de Adam: Cronica

Pag 384


precipuum bibebat episcopus, ille clamabat, audientibus cunctis,
volens de illo vino habere, et statim episcopus sibi mittebat. Cum
autem plenus esset cibariis delicatis et vino precipuo, fatua loquebatur,
ut verbum Ysaie verificaretur in eo, XXXII: Non vocabitur
ultra is qui insipiens est princeps, neque fraudulentus appellabitur
maior. Stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter
.
Episcopus vero Parmensis, quia homo solatiosus erat,
de verbis et operibus stulti istius ridebat, quem reputabat
non religiosum sed ioculatorem fatuum et insensatum.
De quodam puerulo quem isti Apostoli faciebant in ecclesiis predicare, et
de verbis fratris Bonaventure de Iseo, que audiente populo Ferarie
dixit.

His diebus erat quidam frater Minor qui habebat nepotem,
qui necdum pervenerat ad bivium pytagorice littere. Hunc faciebat
instrui ut postea instructus Ordinem fratrum Minorum intraret.
Huic fratri iste nepos sermones scribebat, ex quibus IIII vel
V cordétenus didicit. Cumque non reciperetur ita subito, ut volebat,
in congregationem, immo potius in dispersionem istorum,
qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, se recipi fecit. Quem
etiam sermones quos didicerat faciebant in ecclesiis cathedralibus
predicare. Et plures eorum, scilicet istorum, imperabant
silentium, et puer loquebatur populo congregato.
Cumque apud Ferariam frater Bonaventura de Yseo predicaret
quadam die in loco fratrum Minorum, vidit quosdam de
auditoribus suis subito surgere et festinanter currere, et miratus
est vehementer (erat enim sollemnis predicator et gratiosus, et
qui libenter audiri consueverat, ita quod nullus a predicatione
sua volebat recedere quousque finita fuisset). Cum autem inquireret
quare sic festinanter recederent, a residentibus dictum est:
«Quia unus puerulus de Apostolis in matrice ecclesia Beati
Georgii ad predicandum se preparat, ubi populus congregatur,
et ideo preoccupat quilibet currere ut locum habere possit». Quibus

Torna all'inizio