humana corda mundaret. Ita cum dicit: Mea doctrina non est
mea , non parvam mentibus caliginem generat, nisi carnem a spiritu
dispensativae rationis ordo discernat. Non enim dixit: Ista doctrina non
est mea, sed: Mea doctrina non est mea . Quam dixit suam, eandem dixit
non suam. Quomodo sane istud verum est, nisi secundum aliud suam
dixerit, secundum aliud non suam? Secundum formam Dei suam,
secundum formam servi non suam. Cum enim dicit: Non est mea, sed eius
qui misit me , ad ipsum verbum quod in carne latebat, nostrae mentis
intuitum provocat, ut eum cum Patre simul unum esse cognoscat. Doctrina
enim Patris est verbum Patris, qui est unicus Filius. Quod ergo
dictum est: Doctrina mea non est mea , sic intellegendum est, ac si dicat:
Ego non sum a me ipso, sed ab illo qui me misit.
Cum ergo doctrinam suam, quam simul cum Patre dictat esse non
suam sed Patris esse perhibeat, quid mirum si Spiritum sanctum dicat de
Patre procedere, a quo scilicet habebat idem Filius ut etiam de se ipso
procederet? Unde cum in Nicaeni concilii symbolo, quod superius
memoravimus, Spiritus sanctus non simpliciter dicatur a Patre procedere,
sed addatur proprie: Et in Spiritum , inquit, sanctum, qui de Patre procedit
proprie , haec proprietas non ideo datur Patri, ut Spiritus sanctus de solo
ipso procedat, sed quia ab ipso datum est Filio, ut etiam ex ipso procedat.
Unde et Augustinus in libro de sancta trinitate: Non frustra , inquit, in hac
trinitate non dicitur verbum Dei, nisi Filius, nec donum Dei, nisi Spiritus
sanctus; nec de quo genitum est verbum, et de quo procedit principaliter
Spiritus sanctus, nisi Deus Pater . Moxque subiungit: Ideo addidi princi paliter,
|
|