veraciter coniungitur. Qui crines inter se nexionis habent consortium,
quia virtutes ita connexe sunt, ut nullus possit solam habere. Virtutum
enim perindividuus nexus nec solus est, nec solitudinem amat, sed sese
individua ratione consecutivus; ubi una subsistit, adsunt cetere, cetereque
desunt si vel una defuerit. Quocirca qui offenderit in unam, factus est
omnium reus, quia harum nexionis vinculum non patitur ut vel aliqua
possit ledi nisi simul omnes ledantur; et si unius fueris amicitia donatus,
ceterarum contubernium gaudebis te fore sortitum. Crines igitur ad
invicem nectuntur, quia he sorores tamquam simul natura individue
sese secuntur. Et quoniam crines procedunt a capite, iure huiusmodi
crines bonitatis Dei esse dicuntur, quia omnem datum optimum et
omne donum perfectum a Patre luminum descendere, id est a bonitate
Dei, veraciter ab Apostolo predicatur.
Possumus crines bonitatis Dei VII dona gratiarum intelligere, que
tamquam de capite, sic de Dei bonitate, id est de Spiritu Sancto, procedunt.
Hi crines per Dalilam Sansonis de capite raduntur forfice crucis,
cum in passione crucea a Dei Filio, consilio et factione Dalile quasi
synagoge crucifixo, clamatur: «Deus, Deus meus, quare me dereliquisti?»
Nam VII dona gratiarum, que in Christo requierant et eum
tamquam VII mulieres apprehenderant, de capite bonitatis Dei, id est
de Cristo qui est caput viri, passionis in cruce ab ipso Christo esse rasa
videbantur, quia ipse persolvens que rapuerat, sicut pauper cui non
esset adiutor, tamquam abrasis crinibus, ita tamquam sui destitutus
virtutibus moriebatur, unde «Vidimus eum non habentem speciem neque
decorem». Videbatur enim in cruce vita mundi dependens et gratia
Dei, que pro omnibus gustavit mortem moriens, non habere speciem
divinitatis, VIItem que donorum quasi VII crinium sue bonitatis caruisse
decore. Dicit ergo Dionisius, quod thesophi laudant crines nexos bonitatis
Dei. Hec autem laudatio reperitur in libro Iudicum, in ea que de
Sansone est theologia.
Sed si bonitas Dei est ipse Christus vel ipse Spiritus Sanctus, cuius
isti sunt crines, quomodo sunt nexi crines huiusmodi, vel in Christo
vel in Spiritu Sancto? Ab quod dicendum, quod in Christo sunt nexi,
quia ipse solus inter homines istos crines sine mensura coniunctos et
nexos per indesinentem apprehensionem accepit, unde scriptum est:
«Super quem videris Spiritum Sanctum ascendentem et manentem super
eum, hic est qui baptizat». Nexos enim crines habuit, qui omnium
|
|