Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 14


deductos, quibus ea in regione singuli intersecantur agri, ternos
quaternosque in unum coactos ad fossas perduxerat, quas vico ad
latera proximiores tumultuario opere depressas existimavit posse
subitum hostis impetum retardare: patentem vero ad casas viam,
obiectis carris trabibusque, reddidit arctiorem. Cum itaque praemissi
a Sfortia velites, quantum a vico prospectus erat, apparuissent,
immisit paratissimos Piccininus, qui, currentium alacri qua
ferebantur audacia vulneribus et multo sanguine in moestitiam trepidationemque
conversa, succedentibus in pugna Sfortianis terribiles
facerent Philippenses. Sed tam crebri erant directi in praelium
quadrati Venetorum exercitus ordines, ut qui in velites saevire
occepissent Philippenses succedentem turmam effugere nequiverint,
quin, conserto praelio, recedentes ad Piccinini signa secundum
fossas in vico producta praecipiter sint reiecti. Instititque tunc
Sfortia, et rivos ignorans solito maiores vico munimen additos esse,
alas explicari iussit, quarum cornibus hinc inde cincti hostes aut
opprimerentur, aut, quod cupere praedicaverat, Piccininus signis
collatis decernere cogeretur. Dum tamen paululum progressae alae
campos omnes stagnare et rivos vico obductos maiores quam qui
possent equis vadari cernerent, substitere: tum Sfortia in pugnam
ardens confertum agmen duxit in viam quam, ut in campestri
loco prospiceret, cumulato obice impeditissimam, et peditatu qui
carros pugnantemque de illis hostem deiceret praemisso, cohortes,
ut constituto ordine in praelium succederent, convocavit. Nec detrectavit
pugnam Piccininus, quam hostem cerneret loco iniquissimo
depugnare, et utriusque ducis equitatu via in illa, quam Piccininus
pecori et suo militi apertam reliquerat, altrinsecus premente acerrimum
erat praelium.
XXIII. Cesserunt tamen prius Philippenses, sed eo maiori cum
Sfortianorum damno, quod de vici casis stabulisque, apud quae
pugnabatur, eos iaculis lanceisque et bombardulis Philippensium
peditatus armatos aeque ac inermes per rimulas conficiebant. Id
cum intellexisset Sfortia, receptui iussit cani, satis supraque fecisse
existimans, qui provincialibus et Philippo imprimis ostendisset Piccininum
multa de se polliceri solitum, postquam armis desperasset,
salutem suam a munitionibus repagulisque et rimulis quaesivisse.
Caesi vero sunt ex Sfortiano exercitu quingenti, cum mille supraque
fuerint vulnerati: cumque deferenda Brixiam ad sepulturam cadavera

Torna all'inizio