Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 387

Tomus I


Austriae materiam publicae quaestionis
afferre cujus levitas ducta motibus
inconsultis, adeo processit in publicum, et
ejus temeritas contra honorem nostrum et
Imperii dignitatem, verbo et opere attentata,
nos tam graviter provocavit, quod transire
non possumus ulterius incorrectos suae levitatis
excessus. Revera quia dileximus patrem
suum merito paterni servitii, cordi nobis
est et curae in eundem Ducem et filium ejus,
favorem paternae dilectionis effundere, et affectionem
nostram juxta suum commodum,
et honorem ostendere cum effectu. Itaque
cum apud Ravennam Curiam indixerimus
celebrandam, vocavimus ipsum,
sicut caeteros principes, ut veniret, proponentes
eum amore paterno recipere ac fovere.
Sed majori parte principum, in
multis laboribus et expensis venientibus a remotis,
ipse, qui opportunus venire poterat,
suum denegavit accessum. Deinde nobis transeuntibus
Aquilegiam, cum eum ibidem videre
vellemus, vocatus venire pueriliter recusavit.
Quod et nos habentes respectum ad paterna
servitia dissimulare voluimus, aetatis suae
motibus ascribentes, quin potius, ut eo non
recederemus inviso, contulimus nos personaliter
ad terram suam portae Novae, quam
habebat in foro Julii. Et ibi moram trahentes,
misimus pro eodem, ut si molestum sibi
fuerat, in civitaribus nostri Imperii nos vidisse,

Torna all'inizio