Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 178


ab arca Petri. Regiones Romanę urbis fere omnes ad
fidelitatem domini mei regis sub sacramento colligavi atque
cum illis intrepidus remansi expectans adventum domni
Kadali. Et ut credatis, quod ita se habet veritas rei, testis est
domnus Clemens, tunc cancellarius, modo sancti Petri
vicarius, et Lunensis Bernardus, eo tempore regis capellanus.
Qualiter autem hec acta sunt et quomodo confratres et
coepiscopi me solum reliquerunt et ad apostatas abierunt et
qualiter eos revocavi de prelio fugitivos et pene semivivos,
non parvi operis sequens libellus indicabit et per ordinem
cuncta narrabit.

1



5




10
Torna all'inizio