quos abiens castris decrevit sistere contra,
ut belli signum videre, furentibus armis
parte alia stringunt acies et proelia firmant;
barbarus in medio, quem taelis undique pressum
percutiunt, tenuesque armis animoque catervas
dilacerant; Troum deiecta cadavera terris
infectant herbas madidosque in sanguine campos
constituunt tanquam e celo Iunonia crebras
miserit Iris aquas. Nullo sub Marte virorum
tanta fuit strages audita miserrima, nec tam
crudelis terris sparsus furor; omnia morti
vulnera et extreme sunt omnia proxima sorti.
Non tam sanguineas olim Marsalia cedes
vidit et horrendos non tantum punica luctus
proelia, quae mestum quondam fecere senatum,
funeribus tot plena suis, quantum icta iuventus
dardana per campos: tristi sunt ora dolore,
|
290
295
300
305
|