abbatis mensa non superbis seculi sed sanctis hospitibus haereat, et ipse
convesci fratribus non omittat.
Enimvero ut copiosiora in pauperes alimenta proficiant, dantur in
monasteriis et heremis decimae quorumque proventuum, et non modo
pecorum, sed et ornicum pariter et ovorum. Devotioni quoque defunctorum
hoc noviter superaddunt, ut carioribus quibusque defunctis octavas
semper anniversarias faciant, et non uno tantum depositionis die, sed per
ogdoadem potius annualis sibi memoriae vota persolvant. Et suggero
atque humiliter peto, ut et ipse novum hoc eorum quae praediximus,
arripias institutum, nec a minimis fratribus mutuari dedigneris exemplum.
Melius est certe doctoribus a discipulis discere, quam superbe, quae recta
sunt, ignorare. Honestius est maiori, ut, quae nescit, addiscat, quam quae
discenda sunt, nesciat. O gloriosa virtus humilitatis, per quam homo vere
discipulus efficitur salvatoris! Discite , inquit, a me, quia mitis sum et
humilis corde . Haec est enim virtus, per quam suave Deo sacrificium et
magister impensi laboris instantiam et discipulus suam exhibet
clientelam.
A venerabilis plane Cluniacensis coenobii fratribus didicisse me contigit
insignia duo sanctae humilitatis exempla, quorum unum non mediocriter
quosque praelatos, alterum valet aedificare subiectos. Marcuardus
certe eiusdem rector aecclesiae Maiolum sibimet in praelatione substituit,
et grandevae iam senectuti suae quietis otium procuravit. Hic itaque
|
|